Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 162
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VI. Quibus viis sanguis è vena cava in arterias, vel è dextro cordis ventriculo in sinistrum feratur. Eritò ab Harveo dictum: non posse cerMeò partis alicujus usum percipi, nisi ejusdem diversitas in pluribus animalibus conspiciatur. Dum enim aliquae partes nonnullis animalibus desunt, aliae aliter sitae, &diversimodè efformatae sunt: ab hac varietate, veri earundem usus, functionesque optimè elucescunt. Quare parùm sanus es, dum Harveum ob praestitam praeclarè hanc operam, &sequaces ejus reprehendis. CUmmâ ratione factum esse, quòd Harveus, ad hanc rem explicandam, minora animalia adierit, jampridem diximus.