Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 161
Unproofread scanNot analysed yet
Harveo quidem, nihil in cor ex aorta ingreditur, nihil debuit: obstantque valvulae, nè per vim aliquando id fieri possit. An-ne hoc ridiculum? Icta pridem non repetam. De caetero, si mihi pro Harveo respondere fas est; negabo, sanguinem in corde absolutam perfectionem adeptam esse: quin contrà dicam, perfectionem illam quam primùm habuit in corde amisisse. Nisi isthaec perfectio dicenda sit, quòd parte optimâ in spiritus translatâ, calorem vitalem cunctis partibus refocillan dis deferat. QUae tibi nullam difficultatem pariunt, mihi quidem, secundùm tua principia, solutu difficillima videntur. Enimverò, (si, ut pridem à te dictum est, tantundem sanguinis à pulmonibus absumitur, quantum per venam arteriosam singulis cordis ictibus ascendit,) undenam ille sanguis, qui in defunctis animalibus arteriam venosam implet? An sanguis pulmones scandit, sine attractione? Aut hi plus attrahunt, quàm opus sit: &jam fato proximi, de copiosiore viatico sunt soliciti? Similiter, an valvularum illa rimula, defuncto jam corde, plus sanguinis, quàm olim, intromittit? Quorsum precor? an ut cor mortuum nutriatur, &,si fieri possit, ab orco revocetur? Quibus autem fibris, cessante animâ, sanguis ille attrahitur? Certè, si facultas aliqua attractrix adsit; credo expultricem quoque non deesse.