Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 166
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum enim haec radice suâ superius firmata est? Certè inferiùs potiùs debuisset: illo namque modo, quo jam extructa est, dum sanguinem affluentem admittit, ulteriùs propulsa, ejusdem ascensum prohibet: descensui autem sanguinis versus sinistrum cordis ventriculum neutiquam incommodat. Et certè hujus solius gratiâ, omnem sanguinem affluere arbitror. Indeque cordis motus, etiam in Embryone, quicquid Parisanus statuit, perennis est. Idque ita fieri, positâ nostra sententiâ, clariùs, opinor, elucescet; quae sic habet: Sanguis è venâ cavâ profluens, ingreditur arteriam venosam, &per hanc in sinistrum cordis ventriculum illabitur, ut materia cudendis spiritibus praesto sit: alio autem itinere non poterat, quia pulmones compressi (siquidem aere etiamnum nihil opus transitum negant. Ex sinistro postea ventriculo in aortam migrat. Sed &dextrum cordis ventriculum sanguis è cavâ ingreditur, ut cavitatem illam apertam servet, per quam sanguis postea transferendus est: inde autem (ob clausos similiter pulmones) in aortam per venam arteriosam fluit, &cum reliquo arterioso sanguine circulatur. Postea verò apertis pulmonibus, aeremque jam inspirantibus, novus transitus conceditur. Quare sanguis è dextro ventriculo sursum per patentius iter pulmones versùs repit, &canaliculum pro tempore efformatum, maximam partem praeterlabitur.