Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 167
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde per pulmones in arteriam venosam illapsus, dictam valvulam alluit, suique vasis lateribus tandem agglutinat: unde sit, ut illae vasorum uniones tempore dispareant. Tempore, inquam: nam licèt Galenus dicat utramque sigillationem fieri intra bi. v. par. c. 6. duum aut triduum: Vesalius tamen arbitratur, foramen obsignari &canalem concidere, non statim atque animal editum est, sed post aliquot septimanas. Et Hofmannus, in vitulis duarum aut L. 3. de Thorace trium septimanarum, aliquoties perspicuè ostendit Ergone, inquies, durantibus illis anastomosibus, nihil sanguinis ad pulmonum nutritionem affluit? Nihil certè in eum finem affluere, suprà à me problematicè disputatum est. Et ut verum sit, pulmones sanguine nutriri, potest sanè aliunde affluere: aut saltem pauxillum duntaxat per vasa è directo posita in pulmones transudat; non autem omnis illa copia, quae cordis gratiâ allabitur. Quare, ut ad te revertar, non erravit Harvens, cum circulationem sanguinis in Embryone quoque constitueret. Et quae à te afferuntur, leviora sunt, quàm ut nos à sententiâ dimoveant. Negas, te intelligere, quomodo sanguis sursum fluere possit.