Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 172
Unproofread scanNot analysed yet
Vel quid illud est, quod tandem innumeras arterias in unam aortam colligit; si haec è corde foetûs oriunda, in multiplices ramos sese non diffundat? Quid multa? Hujus veritatis certissimum experimentum affert Galenus, dum ait, Constrictis umbilicalibus arteriis, pulsum durare versùs foetum, cessare autem versùs placentam. Ubi igitur facultas arterias attollens? Ubi sanguis arteriosus in easdem è matris corde explosus? Harveo quidem haec commenta nihil incommodant, neque istâ tuâ subtilitate illi quidquam opus est: utpote qui omnino inficiatur, sanguinem spirituosum à matre per arterias ad cor Embryonis ascendere: sed contrà, eundem ab Embryonis corde ad placentam matris retrogradum statuit. Adeò ut fluxus omnis fiat per venas, refluxus autem per arterias. In cujus rei confirmationem, (quod magis circulationem sanguinis evincit, quàm cuncta à te allata eandem destruunt) Galenus ait: Constrictis umbilicalibus arteriis, moventur arteriae foetus; cessam antem autem, venis laqueo interceptis. Ligatâ quippe venâ, sanguis, spirituum materia, non potest ad cor appellere.