Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 173
Unproofread scanNot analysed yet
Um in ovo nihil reperires, quod spirituCosum sanguinem ad pulli arterias transmitteret; aestuans nimium, ad diverticula quaedam, &umbras confugisti. Harvei utrumque motum negas: &tamen alterum statim agnoscis; eum scilicet quo pulli cor in ovo movetur. Nescio autem quâ temeritate dixeris, L. 3. de ristotelem hunc motum ignorasse, cùm tamen par. an. c. 4. undem toties tam clare explicuerit. Quod ad l. 6. hist. an. dis, rem in utero gestis aliter se habere; quia horum cordis vicem maternum cor supplet: id gratis à te dicitur, &nos ob rationes dictas seriò pernegamus. Quinetiam Riolanus experimento &autopsiâ certissimâ rei hujus veritatem comprobavit. Si, inquit, ovis vel caprae viventis uterum secueris, intactis membranis, vi Anthrop. debis trans membranas cor agitari: nam supra 6. es membranas appreßâ manu thoraci, cordis motum senties. At nondum respirat foetus, quia sunt integra involucra, quibus undique septus &obvolutus est. Quod si supra membranas os foetus apprehendas, &arctè constringas, ut nequeat ore vel naribus aerem inspirare, &illis discißis membranis, thoracem momento incidas, cor ipsum micare deprehendes: quod saepiùs à nobis observatum, &publicè demonstratum. Quare subterfugium tuum nè trioboli quidem est, dum ais: Educto ex utero foetu, cordis motum sub obtutum cadere, quia iam respiratione ac refrigeratione eget. Vides enim, non minùs in exemplo Riolam, quàm in clauso utero, obstare membranas.