Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 174
Unproofread scanNot analysed yet
Nec causam ullam video, cur foetus potiùs in aere frigidiore, quàm in calido utero, refrigeratione indigeat. Exempla ab Harveo allata prudenter transilis; quoniam in ejusmodi (nisi fallor) parùm versatus es. Antiquam cantilenam canis. UImis tibi despicatui sunt exigua animalia, &Senecionis instar, cui postea cognomen Grandio impositum est, omnia grandia expetis. Prudenter monet Aristoteles: Viliorum animalium disputationem &inspectionem spernere, indignum esse Philosopho, cùm nulla res sit naturae, cui non insit aliquid admirabile. Mirorque vel eò magis, quia (ut ais) nullum animal tam exigitum occurrit unquam, in quo splenem non deprehenderis: quo cùm fruereris, non videbatur aliud desiderari. Hic enim tibi solus in delitiis: eumque ut aliquantulum refocillares, jocum venustulum scilicet deprompsisti. CAP. VII. Sanguinem è dextro ventriculo cordis per pulmonum parenchyma permeare in arteriam venosam &sinistrum ventriculum. EXempla ab Harveo adducta, sunt appositissima. Quis enim diffiteatur, sanguinem per spongiosos pulmones facilius permeare posse; quàm aquam, per terram, sudorem, per cutem; serum, per renes; eundemque sanguinem, per densius hepatis parenchyma? Tu tamen nè nihil diceres, aquis facilem viam sternis, etiam per compactos arenarum cumulos, &densas glebas: sudori calcaria addis: aquis acidulis funes adnectis, &protrudentes machinas.