Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 176
Unproofread scanNot analysed yet
Profectò nihil hic à te allatum est, quod non sit τὸ ἐ ἀρχῇ. Audiamus acutas tuas ratiunculas. Jecur est officiale membrum, secus quàm pulmones, qui propterea non omnibus insunt. Quid audio? Pulmones, quorum tanta modò tibi cura fuit, ut è matris corde, uteroque, per decussatas vias utrumque sanguinem accerseres, jam tantis reditibus ditati privatam vitam degunt? Nullumne cordi officium praestant? At non omnibus insunt. Quia neque omnia corda eorum auxilio indiguere. An propterea iis quoque, quibus adsunt, nullo pacto adminiculantur? Quorsum facti igitur? Num, ut sanguinem omnem, qui singulis cordis pulsibus per venam arteriosam ascendit, statim abliguriant, reliquumque corpus suo genio defraudent? Lien, (quicquid tu dixeris) renes, vesica, aliaeque similes partes nonnullis animalibus desunt: an itaque non sunt membra officialia? Quia hepar non sui tantum oblectandi gratiâ superfluum sanguinem prolectat &allicit sea sed totius gratiâ trahit: non item pulmones. At verò gratis ista dicuntur; &Galeno adversantur, (ut pridem diximus) tibique etiam ipsi, nisi fallor.