Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 177
Unproofread scanNot analysed yet
Et, quaeso te, quidni pari probabilitate idem de pulmonibus affirmari possit, modò cupiat quispiam tam oscitanter pilosophari? Quia Pecur diutiùs retinet, &concoquit: minimè pulmones. Subtilem virum! Hepar diutiùs retinet, ergo faciliùs transmittit. Quia hepar, peractâ coctione, superfluam partem in cavam venam &Portam transmittit. In Portam, ais? Id multi inficiantur: neque tu, opinor, facilè probaveris. Haud quaquam pulmones. Certè quidem pulmones sanguinem in cavam &Portam non deferunt: transmittunt tamen in Cor, ut similitudo ab Harveo proposita prae se fert. Quia naturae deditâ operâ hepar haec omnia perficit: nequaquam pulmones. Pervenisti tandem ad Pontem; quo facilè aestuosissima quaeque sicco pede superaveris. Haec omnia ita sese habent, quia Natura, sive Parisanus, sic voluit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, &esse homines. At pulmones sanguinem non diu retinent, aliorum causa: nec itidem concoquunt. Ergo celeriùs ablegant, non quidem (ut vis) ad dextrum ventriculum; obstant enim valvulae; sed ad sinistrum, quo pronum iter est. Retentio enim non fit in alterius, sed in proprium emolumentum. Quae de aquis thermalibus subnectis, ejusdem farinae sunt.