Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 178
Unproofread scanNot analysed yet
Facilè ais, hopar permeant, quia non sunt ex ejus usu: &quia suapte naturâ exitum parant, ac onere &copiâ stimulantes, attrahuntur, expelluntur, &c. Attamen iter illis patulum concedendum. Bene equidem actum esset cum mortalibus, si omnes noxii humores, corpus vellicantes, pariter suâ naturâ foras properarent, traherentur, expellerentur. Verùm thermalibus aquis duntaxat, hoc concessum. est privilegium. Ultima tua verba etiamsi vera essent, nihil tamen adversus Harveum militarent, dum ais, Non plus sanguinis spongiosa pulmonum foramina ingredi, quam iis nutriendis satis sit, reliquum autem per oscilla vasorum venae arterialis &arteriae venalis transfundi. Crediderim tamen, partem aliquam sanguinis extra vasa in pulmonum substantiam prodire, quemadmodum alibi in liene, hepate, habitumque corporis fieri assolet. N hepate nullum est impellens, adest tamen expultrix valida. Frigida es, &nigraes: non es, &es Chione. De facultatibus toties memoratis, nos supra nimis quàm multa diximus. Id nunc solum addam. Pari veritate ab Averroe, &Alberto asseri, Alimenta per sese ac propria vi, ferri ad membra, propriam veluti sedem, perfectionemque adeptura. Quod alicubi vulgus vitulinae carni proprium ait.