Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 180
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiescunque itaque fit venarum interceptio, (ut cum Hippocrate loquar) sive sanguis in magnis vasis restagnat, ut in Apoplexia contingit, pulmones aegrè moventur, quia nec novus sanguis facilè ingreditur; &,qui inerat, difficulter effluit. Subtilis porrò tua speculatio est, quâ arbitraris sanguinem è pulmonibus in arteriam venosam, ad hujus solius nutritionem, delabi, nihil autem ultrà ad auriculam, nedum cor ipsum pertingere. At quidni saltem guttulis aliquot transitum concessisti, ut inde cor alacriùs reficeretur: praesertim cùm, te censore, sanguis arteriosus non nutriat; &splenicus etiam sanguis à perpetua aortae pulsatione, talis propemodum effectus sit. Sed nè unbra quidem circulationis admittenda erat. Cedo igitur, quâ prudentiâ factum putes, arteriae ne venosae, an ipsius sanguinis, ut hic per apertum, lubricum, ac declive iter descenin cor non dilabatur, aut ab irruente dens, simul aere in illud protrudatur? Quid est, inquam, quod ruentem sanguinem sufflaminet? Verùm naturae providentiâ hac de re cautum: scilicet! hil hîc dictum, quod non sit à te dictum Npriùs.