Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 181
Unproofread scanNot analysed yet
Ut causam nullam videam, cur tot passim verba frustra perdas: nisi ut adversarium, etiamsi nihil novi apportes, ubique tamen refellere videaris. De pulmonum compressione, id nunc dicam solùm: Eos nunquam, in vivo animali, ita arctè claudi, ut sanguinis per vasa transitum impediant. Aedet fabulae, in quâ lien fere solus histrionem agit. Et mirari subit, cur cerebro &cordi duntaxat, inter officialia membra, facultatem ad longinqua expultricem donaveris. Cerebrum enim quod attinet, mihi quidem certum est, nullos inde spiritus. nisi per arterias &venas, quibus nervi partim contexuntur, effluere posse. Verùm haec res alterius loci est. Nec magis cordi, validam hanc protinus ad remotissima expellendi vim attribuere debuisti, cum arterias, partesque alias spiritus hos attrahere, suprà dixeris, &tam celeri spirituosi sanguinis decursui, angustiae viarum, sanguis è splene &venis (ex tuâ sententiâ) obvius, tortuosi meatus, aliâque, nimis obstent. Prae caeteris autem vehementer miror, quis animus tibi fuerit, cùm negares, in animalibus, quae dextro ventriculo &pulmonibus destituuntur, venam cavam rectà cor ingredi. Rem ipsam consule, &Si non vis nobis credere, crede tibi.