Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 182
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VIII. De copiâ sanguinis transeuntis per cor è venis in arterias: &de circulari fanguinis motu. ON est, cur mireris, Harveum sui nominis curam agere: Negligere enim, ait Tullius, quid de se quisque sentiat, non solùm arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti. Praesertim cùm eâ tempestate se natum meminerit, quâ importuna Antiquitatis veneratio, adeò omnium invasit animos, ut ostracismo fere dignus habeatur, qui veteribus aliquâ in re contradixerit. Quasi verò effoetae sint mentes mortalium; nec quidquam eximii amplius parere possint. Utcunque tamen ex hortatiunculam tuam &encomia, grato animo amplectitur. QUidni verisimile sit, omnes totius corporis partes, aequè ab arterioso sanguine nutriri; atque à venoso easdem ali à te statutum est? Calor enim, qui (ex tuâ sententiâ) solus accessit, tantum abest, ut noceat; ut nutritionem potiùs quàm maximè promoveat. Verùm de hac re, ut &reliquis, antea dictum est. Id autem hac in re deceptus es, quòd credas, circulationem, ab Harveo, nutritionis potissimùm causâ, assertam esse. CAP. IX.