Latin
188
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ita aliqui, lapidem è manu projectum, moveri porrò asserunt, nè detur vacuum. Ego verò hebetior sum, quam ut ejusmodi subtilitates intelligam. CAnguinem per venas &arterias eo modo fluere diximus, quo vinum per inflexum vietoris tubulum fertur: &quod suctus aeris hîc facit, illic cordis per flammulam tractio praestat. Attractionem autem cùm dico, populariter loquor; nam revera utrobique ab incumbente aere propulsio est: ut jam pri dem diximus.