Latin
189
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 189
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum itaque, si foramine aliquo, aut rimulâ majore, praedictus tubulus hiscat, vinum iter pristinum deserit, &utrinque delabitur; ita similiter, apertâ venâ vel arteriâ, proximus sanguis à circulatione prohibitus, per vulnus effunditur. Alia tamen vicina vasa, quae etiamnum integra sunt, circulationem perennant. Nec inficior, sanguinem celeriùs per arterias, quàm per venas profluere: in illis enim tenuior, &spirituosior est; è venis autem egrediens, quia frigidior, facilè grumescit, &viam transeunti praepedit: magnaque sanguinis copiâ egressa, pori, in quibus continebatur, facilè connivent, nisi à fotu calido aperti serventur, &sanguis fluidus reddatur. Ihil soles admirari, nisi quod à temetipso Nprofectum fuerit: Et difficultates ab aliis propositas, etiamsi maximas, levi verborum flatu facillimè discutis. Quàm dextrè verò id hìc effeceris, lubet penitiùs intueri. Statutum à te est, sanguinem venosum arterias per anastomoses ingredi, ut ab illo hae nutriantur: quodque à nutritione superfluum fuerit, id per aortam ad cor pergere, ut spiritus inde fabricentur. Motus itaque sanguinis in arteriis (ex tuo decreto) est versùs cor: non autem ab illo, ut nos credimus. Quaero igitur, quâ vi fiat, ut praescissa arteriâ jugulari, omnis totius corporis sanguis per vulnus effluat? Nihil quidem ad hanc rem facit motus sanguinis; quoniam hic versùs cor tendit. Neque calor; qui eundem hunc motum accelerat.