Latin
194
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 194
Unproofread scanNot analysed yet
Tua autem ratio planè trivialis &imaginaria est, atque à dum Spiritus in metu subtili philosopho aliena. Quaenam enim illis ad cor remeare contendis. mens, quâ malum praevideant? aut qui pedes. quibus fugam moliantur? Ruunt quidem ad exteriora, ab ipso corde (ut ais) illoversum praecipitati: quibus autem machinis ad idem resiliunt? Nimirum, ut in bello usu venit, ubi castrametato exercitu, emissaque pabulatum manu militum emissarii, detectis hostium insidiis, celeri fuga reliquos quoque palantes in castra revocant: inde turba, &trepidatio, donec loci, &sociorum fiduciâ, motus ille sedatus fuerit: Sic è corde, ceu arce humanâ, spiritibus ad omnes partes in subsidium missis, si quid mali inopinatò ingruat; illi stare primùm, &trepidare; mox, recepto pede, praecipitanter ad cor nullo ordine fugere: hinc trepidatio illa &anxietas, donec, vel remoto hoste, vel adauctis copiis, ad quietem pristinam redierit exercitus.