Latin
195
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 195
Unproofread scanNot analysed yet
En tibi aliud exemplum tuae sententiae affine: neque enim haec subtilitas è te primùm nata est. Poachimus Burserus, causas aestus febrilis recensens, inter alias, hanc affert: Quoa spiritus, scilicet, ab externis partibus, ad interiorà rapide ferantur, ut laboranti cordi suppetias ferant, eoque facto, discusso nimirum frigore, denuo ad ambitum corporis recurrant: per quem motam reciprocum, velut collisionem, inflammantur: localis enim motus (inquit) calefacit. Mirum, tam subtiles Metaphoristas non addere: Spiritus vitales, post discussum frigus, hostem vitae nostrae tantopere infestum, gratulabundos, ob reportatam victoriam, ad cor accedere; visum, quomodo princeps membrum post anceps duellum valeat, utque languidum etiam num consolentur. Atque ex multiplici illo spirituum concursu, ardorem febrilem excitari, qui respirationem densam, pulsum frequentem, sitim ventriculi, dolorem capitis, &reliqua symptomata apportet. Quippe aequum videtur, ut famulantibus membris, non minùs quàm principi, malè sit: quemadmodum olim apud Persas, regis busto servorum funera jungebantur. Addit Burserus: Cor, quod est quasi sedes na. Ibid. turae indoctae, &facultatis totum gubernantis, videntur effectu quodam, zelo aut irae non absimili, corripi, quando corpus à repentino &vehementi hoste invaditur. Quae fortasse non minima causa est, cur in omnibus tam varii generis acutis morbis, imò in ipsa puerorum dentitione, apostematum perruptione, aliisque insignibus naturae conatibus, mox febres ingruant. Praeclaram sanè cordis sapientiam! quod à minore malo vellicatum, prae ira aut zelo majus damnum universo corpori apportat. Atque haec attexui, vel eo nomine lubentiùs; ut hinc constet, quantum prava consuetudo possit: quâ viri, aliàs docti, causas naturales voluntariis actionibus transcribunt; &,quod Galenus non semel irrisit, rempublicam constituunt in visceribus.