Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 20
Unproofread scanNot analysed yet
quadam puella annorum 18. quae Anno 1481. l. 8. de rer. var. passa est superfluum urinae profluvium, adeò ut singulis diebus urinae libras circiter 36. emingeret, cùm ex potu &cibo non plus septem libris assumeret. Cumque hoc 60. diebus perseveraret, emisit ultra cibi &potus quantitatem libras 1740. Causam hujus symptomatis statuerunt Medici fuisse aerem, qui in arteriis ubique continebatur, quique in aquam conversus fuerit, cui continuò alius aer successerit. Ecce pro tua sententia praeclarum testimonium: Mirorque, neminem hactenus repertum, qui hydropis causam ad egregium hoc dogma referret. Quod tamen fortè ab illis factum, qui Tympanitem malè inter hydropis species enumerarunt. Ab eodem fonte profluxit consimilis, aut etiam major error Pauli Zacchias Medici Romani, qui nuper, L. c. 2. libello de affectibus hypochondriacis Italicè edito, causam quaerens, cur saepe in hypochondriacis etiam parcè &accuratè viventibus, saepiusque purgatis, continuò tamen magna humorum copia abundet, hanc ejus rei rationem reddit: Hypochondriaci calore praeternaturali aestuantes, porosque corporis propterea apertos habentes, plurimùm aeris per habitum corporis attrahunt, qui cum reliquis praevis humoribus commixtus, corrumpitur &ipse condensatur, &in similes humores abit. Ecce quàm facile sit, per haec tua phaenomena, dubiis etiam maximis responsiunculam adaptare. Remora, quam tu Harveo objicis, nos non retinet.