Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 21
Unproofread scanNot analysed yet
Transitus enim sanguinis ex arteriis in venas, per viscera, &corporis habitum, nulla trahit incommoda. Uti ex dicendis constabit. Xpectabam hic idem responsum quod Esuprà de balneo attulisti. Nimirum, embryonem aquis undique obsitum, per os (idque ex Hippocratis sententia) trahere aerem, quem per cutem non poterat: adeoque cor arteriarum vices supplere. Verùm tu cordi motum nullum largiris, quo embryo in mediis undis sese aliquantulum refocillet. Quare etiam multo refrigerio opus esse negas, sed aerem è maternis arteriis mutuatum sufficere ais. Et jure quidem. Cùm enim nullus calor, nisi exiguus, &per arteriarum longa itinera debilitatus ad embryonem pertingat, nec larem proprium habeat (ex tuo decreto) unde incalescat, quorsum parùm illud caloris ab acri frigore extingueretur?