Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 201
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis enim adit per arterias, redit verò per venas. Hîc itaque plures venae cùm sint, certum est, eas alii usui, quàm sanguini deferendo, inservire. Scio equidem, posse quàm plurima adduci, quae dictam opinionem labefactare videantur: uti nullam fere sententiam deprehenderis, quae non aliquibus difficultatibus sit obnoxia. Minora tamen, nisi fallor, ea sunt omnia, quàm ut nos in veteri, magisque improbabili opinione retineant. Mulier quaedam Rufi, apud Mesvem, sanguinem spuebat, postquam lac delituit in mammillis ejus; qui sanguis restrictus est, lacte provocato. Respondeo, factum id, quia ex materiâ lactis, sive chylo, fit sanguis: non autem contrà, quia è sanguine lac gignitur. Quare cùm chylus, qui priùs magnâ copiâ ad mammas ferebatur; postea, mutato itinere, ad hepar, &cor transiret, haud mirum, si vasa sanguine referta sese exoneraverint. Ita similiter interpretor Hippocratis illud Si mulier, quae neque gravida est, neque peperit, lac habet; ei menstrua defecerunt. Non quia ex menstruo sanguine fit lac, ut vulgò creditur; sed quia sanguinis materia praevortitur, &ex chylo lac efficitur.