Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 202
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, etiam viae, per quas chylus ad mammas feratur, obscurae sunt. Fatemur: suntque fere non minùs incognitae, per quas idem chylus ad hepar rapitur. Hoc tamen fieri, nemo negat; quoniam ita factum esse, ratio demonstrat. Et spes est, eam rem, lucem aliquando clariorem, à posterorum industriâ accepturam. Accedo tandem ad tuam subtilitatem, quâ quaeris, quomodo venae mammillares, quae aliàs exceptum ab arteriis sanguinem in cavam deferunt, praegnationis tempore eundem retineant, ut inde lac generetur: Faciantne istuc intelligentiae munere, an rationis dono? Tale responsum tibi peridoneum: nobis autem illo nihil opus; qui hujus rei causam efficientem haud ita difficulter assignabimus. Liceat tamen priùs à te pariter quaerere: quomodo impraegnationis &lactationis tempore, venae copiosum sanguinem lacti efficiendo ad mammas deferant, alio autem tempore non item? Faciuntnè istuc intelligentia, aut ratione aliquâ Nos verò, ut non negamus perpetuam sanguinis ex arteriis in venas mammarum circulationem, idque vivificandae partis gratiâ, ut dictum est; ita inficiamur, lac ex illo sanguine procudi. Nec propterea metus est, nè extrema venarum era fante enecentur.