Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 204
Unproofread scanNot analysed yet
Post partum, etiamsi uterus concidat, perpetuo tamen suctu lac ad mammas per consuetum iter trahitur. In quâ sententiâ ego plurimum veritatis desidero. Nam pro concesso accipit, ad lactis perfectionem debere concurrere spiritum &sanguinem uterinum. Quod cur fieri debeat, aut quomodo possit, ego quidem non intelligo: quin potiùs arbitror, merum chylum esse, qui è ventriculo ad mammas transfertur. Deinde, quidni, in molâ, imperfecto saltem &crudo lacte mammae distenduntur; uti in virorum mammillis aliquando contigisse, hodieque alicubi terrarum fieri, historiae testantur? Aut cur non statim primis gravidationis mensibus, mammae lacte turgent, cùm tunc temporis quoque ventriculus ab utero comprimatur, ut vomitus palam faciunt? Non dicet, opinor, spiritum &sanguinem hujusmodi abesse. Porrò malè statuit, chylum è ventriculo ad mammas ab utero protrudi: cùm uterus potiùs lac è ventriculo per mammas ad sese alliciat. Verissimum quippe arbitror, lac ad ipsum uterum, nutriendo &vivificando Embryoni, decurrere. Quapropter in Embryonis exordiis mammae non turgent, quia parum admodum chyli in istis colligitur, cùm tantillum tunc utero sufficiat. Sunt enim Ubera uteri promptuaria.