Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 205
Unproofread scanNot analysed yet
Postea verò crescente nutritionis necessitate, quo tempore foetus robustior fit, &movetur, promptuaria etiam haec replentur magis &intumescunt. Nam si ab uteri solùm incremento, ventriculum scilicet tangentis, id fieret, ut voluit Martianus, idem etiam in molâ, &in hydrope, aut flatu uterino contingeret, quicquid ille respondet in contrarium. Nec pensior illa ratio Fonsecae, quâ ait Mammas demum circa tertium &quartum men sem intumescere, quia foetu grandiore facto, premuntur venae, &sanguinem ad mammas mittunt, &menstruus sanguis, ex quo lac gignitur, magis eo tempore abundat, jam infante genito &carneis placentis. Nihili, inquam, haec ratio: nam adolescente sub ultimos menses foetu, sanguinis (ut communis fert sententia) plus absumitur, &tamen ubera lacte augentur. Tum etiam in molâ, hydrope, &praefocatione uteri, ob eandem rationem, idem contingeret. Hactenus quidem hanc rem tenui penicillo adumbravimus; nunc autem pressiùs eadem introspicienda est, nè temere aliquid innovâsse videamur. Suprà, à nobis dictum &demonstratum, Cor in animali esse primum principium, unde chyli sanguinisve circulatio dependeat: quòd ad ejus flammulam, ceu oleum ad lampadem, humores per venas ferantur.