Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 215
Unproofread scanNot analysed yet
Vena claudi nequit sine cordis angustia: &si illa vel minimùm (etiam à comprimentibus digitis) patiatur vincula, cor statim misericors tanto luctu corripitur, ut copioso sanguine opus sit, quo do lorem abluat. Quin, quod mireris magis, sanguis iste, qui afflictum cor consolatum ibat, ab eodem confestim absumitur: quemadmodum de aegrotante leone, Aesopus olim fabulabatur. Mirum, postremum sanguinem (quem à vena, ob ligaturam dolente, aliquandiu retineri par erat) vulpeculae astutiâ praeditum, pedem suum non figere, dicereque, haereo; —quia me vestigia terret Omnia te adversùm spectantia, nulla retrorsum. Sed ille amens socium sanguinem sequitur. Quid igitur? Spes est, cor à tanta sanguinis copia exhilaratum, diu refectum iri? Falleris: statim enim, Eresichthonis instar, summa macies, &pallor. Quem ego potiùs à metu &luctu deduxissem. Verùm aliter se res habet, si Parisano credimus: Nempe, anguillae corculum membraneum &propemodum exsangue, prae dolore fit famelicum, &vicinum dibzy G Google num omnem sanguinem momentò devorat Neque hinc tamen magnopere reficitur; sed, epoto licèt cordiali haustulo, oppidò languescit: &dexter ventriculus (qui certè in anguilla nullus est) moerore jam propemodum confectus, sinistrum in doloris consensum trahit: idque adeò, ut hic ἄστος sit, &,licè victus illi comiter à liene offeratur, eundem tamen recuset, ut dolori indulgeat.