Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 216
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter (ait Harveus) ligatâ, vel compreßi arteriâ, pari à corde intercapedine, pars arteriae intermedia distenditur, &cor ultra consuetum intumescit, purpureumque colorem contrahit usque ad livorem, adeò ut jam sanguine oppressum iri videatur. Unde verò istuc? Nimirum, inquit Parisanus, quia jam cordi major dolor ingruit; quoniam arteria, ceu filia ex propriis visceribus nata, sese malè habet. Quidni igitur sanguinem ex arteria (cùm prae tumore dolorem hujus augeat) pariter trahit, atque modò è vena factum erat? Quidni sanguis ille omnis in dolentis cordis nutrimentum abit; ut, eo absumpto, cor denuò palleat? Fortasse, leves dolores vescuntur ingentes stupent. At dic, obsecro: cùm sanguis (te sic volente) à splene, &venis, per aortam, cor ingrediatur; quomodo ligatâ illâ, tanta sanguinis copia ad cor allabitur? Aut si sanguis, non obstante vinculo (sed, valvularum tuarum instar, transitum aliquem permittente) ad cor accedere potest; spiritus-ne tuus purpureus per eandem semitam recedere non poterit? Malè mihi velit Hygieia, si quidquam in his tenebris video, nisi larvas, &opinionum chimaeras.