Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 218
Unproofread scanNot analysed yet
Addis, cerebrum mutare spiritus vitales in animales, quos postea per nervos transfundat, in membranas, musculos, tendines etiam, aliasque partes: eorumque operâ sensum iis &motum impertire: quod suprà a nobis negatum est. Multò autem minùs crediderim, spiritus no turales efformari à testibus ad totius individum robur. Quibus alibi tantam virtutem attribuisti, ut ausus fuere dicere: Si Deus homini ejusce magnitudinis testes constituisset, ut satis seminis ad omnium spermaticorum membrorum satietatem conficerent, additis singula ad membri deferentibus vasis, hominem naturali morti minimè subjectum fore. Quam ridiculam sententiam, (cùm hujus loci non sit, &alibi quid hac de re censeam breviter dixerim) ulteriùs non convellam. Quorsum autem haec parerga, nisi ut nubeculam legentium oculis offunderes? Neque enim causam ullam video; cur, secundùm Harvei sententiam, aequè atque ex tuo dogmate, (pro quo tot ambages nectis) diversae partes alimentis quoque diversis nutriri nequeant. Nam quid interest, partes-ne ipsae alimentum suum trahant, ut tu vis; an alimentum ad partes nutriendas feratur, ut Harvens existimat? nisi quod hoc intellectu, factuque multò facilius est.