Latin
DIGRESSIO V
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 217
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen Parisanus, sui summus admirator, haec commenta meridianâ luce clariora ait; quae autem ab Harveo prostaducta sunt, Nihil ad circuitum sanguinis biliendum conferre: cùm tamen ista adeò manifesta, reique ipsi consona sint; ut, si quis clariorem lucem requirat, Ostendi solem postulet ille sibi. CAP. XI. Secundum suppositum confirmatur. Ntiqui omnes cum ratione loquuntur, quotiNes tecum sentiunt: &naturae optimus ordo, egregiaque oeconomia subvertitur, si quis à tuis figmentis dissentiat. Non immeritò hic dixerim, quod de Sophistis ait Aristoteles, Inflata esse, quae pinguia videntur. Multa enim hic consuisti, quae parùm admodum ad rem praesentem faciunt, adversarium autem nullo modo torquent. Ais officialia membra, sibi solummodo agere &operari, alterius autem partis nullam curam gerere, nisi per accidens, &fine ipsi naturae ignoto. Unde igitur fit ut superfluum sibi attrahant, quo postea aliae partes nutriantur? Enimvero nisi intelligentiae alicu jus id opus fuerit, quidni etiam à privatis partibus idem contingit.