Latin
226
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt, &gratis dicta: Valvulae autem nihil ad rem faciunt. Quod addis, brachio arctè ligato, copiam sanguinis decrescere, &consumi in brachii nutritionem; valde dubito an aliquo sensu id perceperis: aut si id factum; certum mihi tamen est, rationem nullam tibi id indicâsse. Quam tu enim sanguinis consumptionem vocas; ego spirituum esse aio. Nempe, detumescentia ejusmodi oritur à spirituum abitu, qui per arctè ligatam arteriam noviter suppeditari nequeunt. Tam imbellis Paris Harvei Achillem nunquam justo Marte prostraverit.