Latin
227
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 227
Unproofread scanNot analysed yet
TIror te, qui modò in tenebris acuto senMsu pollebas, in tam clara luce positum, caecutire. Sanguis pedetentim frigefactus non grumescit, aut crassescit adeò ut ad motum ineptus sit, apertâ namque venâ in cadavere, sanguis profluit. Neque iste sursum rapitur suâ sponte, aut illuc trahitur, sed protruditur à sanguine subsequente ex arteriis, illoque modo fluit, quo pridem diximus. Falleris etiam, dum sanguinem infra ligaturam, recursu ad cor facto, lipothymiam suo frigore inducere arbitraris: hic enim à corde emanans perpetuò calet: est verò ille, qui supra vinculum existit, cujus calor evanuit, nec novum à corde, ob praepeditum iter, mutuari quòd algente prae fripotuit. Neque urget, idem semper eventugore pede, aut manu, rum ais: affectus enim ejusmodi non contingit, nisi frigus subitò in calidius cor ingruat, at verò hyeme totus sanguis frigidior est, fitque mutatio isthaec per intervalla.