Latin
DIGRESSIO I
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 23
Unproofread scanNot analysed yet
DIGRESSIO I. An motus sit causa caloris? QUaestio non est, utrum per accidens id eveniat; sed, an per se. Sive, an corpora ignea (ita enim loqui lubet, cùm nullibi calorem sine igne agnoscam) attritione, sive excussione è materiis exiliant; sed, an ignis, qui non aderat, ab ipso motu producatur? Primùm facilè concessero: quòd non tam caloris productio, quàm eductio est: alterum autem pervicacissimè nego; faciamque, donec firmiora in contrarium argumenta, quàm quae hactenus videre licuit, affulserint. Doctissimus Scaliger putat, Non fieri calorem, nisi propter aeris attenuationem, qui propterea igniatur. Commodissimè enim, inquit, fit ex aere ignis. Itaque fit, non solùm à corporibus solidis, sed à fluidis quoque, cujusmodi nubes sunt. Earum namque motu fit elisio. In solidis autem fit celeriùs, ac frequentiùs, propterea quòd aer, qui inter ea intercedit, atque is etiam fortasse qui est in ejus superficie, parvo momento ignescit. Id quod evenit in sagittae quoque trajectione. Idem namque efficitur rectà productione unâ longâ, quod brevi frequentique iteratâ confricatione. Quod ab Aristotele desumpsit, qui sagittas plumbo munitas, ex rapido aeris trajectu accensas liquifieri prodidit.