Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dic sodes, si in unaquaque diastole aer etam ab intimis arteriis exploditur, qui fit, ut ullus salvus ad embryonem perveniat? Arteriae matris in utero desinunt, neque cum embryonis arteriis continuantur: an credibile igitur, aerem ultra suos terminos per impervia quaelibet transvolitare? Aut quomodo aer protruditur, &jam nimis calidus excluditur? an non pulsu arteriarum? At verò matris arteriae ultra uterum non pulsant, siquidem, ut dixi, in eo terminantur: quod etiam Galeni experimentum de ligaturâ arteriarum foetus palàm facit. Dictorum oblitus, ais, Cor embryonis ociari, cui tamen Contactu 1. claris verbis (idque verissimè) motum asseruisti. Quicquid verum est, inquit Aristoteles, oportet sibi omni ex parte consentire. Quia autem hic, alibique passim, calotem cordis ab ejusdem motu deducis: lubet in eam rem aliquantò altiùs inquirere; idque faciam sequenti digressiuncula.