Latin
233
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 233
Unproofread scanNot analysed yet
Scire tamen pervelim, (factâ strictâ ligaturâ, adeò ut nihil sanguinis, etiam te fatente, ad inferiorem venam descendere possit, §ione supra vinculum instituta) cur non omnis totius corporis sanguis aequè effluat; atque, secta infra ligaturam vena, id fieri concessum est? An non hîc pariter adsunt dolor, calor, fuga vacui, &si quid aliud comminisci lubet? Commentum verò tuum, de penetratione sanguinis ultra ligaturam mediocrem, quod tibi in hac difficultate unicum asylum est, facilè jugulavero. Venâ enim ab ambientibus partibus liberatâ, factâque jam strictâ ligaturâ, idem contingit, quod suprà in mediocri; quia arteria hoc pacto non coarctatur. Tiamsi exhausto sanguine arterioso, noEvus continuò sanguis ad cor affluat, non est hic tamen ad spiritus fabricandos idoneus, nisi aliquandiu in corde commoratus fuerit; quare facilè lipothymia accidere potest. Icèt vena receptum semel ab arteriâ sanguinem ultrà deferat, sanguis tamen ille (ait Harveus) à subsequente protruditur, &hic tandem motum suum habet à corde.