Latin
232
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 232
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid hujus sit, si difficultas aliqua in hac re esset, (quae certè nulla est) eadem non minùs Parisanum, quàm Harveum premeret: ille enim per venas sanguinem affluere statuit, hic autem per arterias; &utrobique, quantum ad hoc, res sese perinde habet. CAP. XII. Esse sanguinis circuitum, ex secundo supposito confirmato. ITer veram causam assignarit, ex praediUctis judicium esto. tui milites Simalio &Donax, sensus, A &ratio, quos toties provocas, κωφὰ πρσωτα, mutae personae sunt; nihil pro te loquuntur, nihil agunt. Sanguis enim nequit penetrare ligaturam, ut multoties diximus; quippe aliàs frustra esset: &si posset, nulla ratio apparet, cur illico per angustam rimulam potiùs foras exiliret, quàm per capacem venam deorsum tenderet. Non liquet. LArveus, de sectione venae suprà ligaturam, non loquitur: sed contrarium.