Latin
247
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 247
Unproofread scanNot analysed yet
D partium quidem nutritionem nullus manifestus motus requiritur; sed succus alibilis eo pacto ad illas fertur, quo aqua in spongiam solet: ad earum vitam tamen circulatione nostrâ opus est: sanguisque ad cor eo modo movetur, quo jampridem diximus. CAP. XVI. circuitus ex consequentibus Sanguinis probatur. interdum huà subita A Rgutè Harveus, morum infectorum translatione, circuitûs sanguinis necessitatem evincit. Enimverò, si sanguis, ut tu censes, quiesceret; non posset contagium aliquod ad remotiores partes prorepere, nisi mediae omnes priùs inficiantur. Nam, quòd venenum spiritibus communicari, ais; fateor, me non intelligere: illi enim ignei cùm sint, quomodo, precor, contagium induent?