Latin
248
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 248
Unproofread scanNot analysed yet
Sint tamen, ut vis, sanguis in corde duntaxat attenuatus &calefactus: cùm hic à corde ad extimas corporis partes momento propellatur, quomodo venenum digito, e. gr. impressum ad cor aut caput regeret? Statuisne spirituosi sanguinis circulationem? Aut quomodo spiritus illi, contagium in cute acceptum ad interiora deducunt, &sanguinem tamen in mediis vasis, per quae feruntur, non inquinant? Quòd autem subinfers, totum sanguinem, concessa circulatione, illico infectum iri: id à veritate remotissimum est. Malefica quippe qualitas, unà cum sanguine, cui primùm impressa erat, ceu vehiculo, circumfertur: nec statim vires suas in vicina loca exerit: sed pro diversa contagii naturâ, tempus aliquod requiritur, antequam in actum producatur. Addo etiam, particularia quaedam loca nonnullis venenis propria esse. Ita quaedam pulmones solùm inficiunt: rabies canina fauces petit: (hydrophobia enim, ut verè censet Aromatarius, est anginae quaedam species cantharides dicuntur vesicam potissimùm afficere: &in aliis plurimis similiter usu venit.