Latin
249
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 249
Unproofread scanNot analysed yet
Non quidem quod venena suâ sponte, relicto sanguine, propria loca adeant; sed quod alibi maleficium suum commodè expedire non possint. Licèt enim materia contagiosa per majora vasa circumferatur, &cor ipsum permeet, (quemadmodum &pulmonum abscessus, teste Galeno, aliisque) eadem tamen non magnopere laedit, donec tandem (circuitus enim non est uniusmodi) in arctiora &idonea loca impactus, virus diu celatum exerat. Indeque evenit, ut, inter alia contagia, lues venerea interdum plures partes occupet; nonnunquam prae contagii inopiâ unam solùm partem infestet. Quod de abscessibus ais, fore, ut semper sanguinem fundant, si hic ad eosdem verpetuo circuitu ferretur; id levi responso difflatur. In abscessibus enim, &ulceribus crudis (quod plerunque à frigore contingit) sanguinis affluxus a loci sordibus impeditur. Unde fit, ut detersis &mundatis ulceribus titillatio, quaedam oboriatur, quae sanationis indicium est: nempe quòd sanguis jam angustiora vasa penetret, è quibus antea arcebatur. Neque illud silentio praetereundum videtur; quòd in magnis &praesertim internis apostematibus febris oriatur, quia pars puris, cum recurrente sanguine, ad cor fertur; eademque cesset, postquam apostema ruptum fuerit, &pus extra vasa exciderit. Quae omnia circulationis certitudinem plurimùm confirmant: tantum abest, ut eandem ullo modo labefactare videantur. CArveus, dum statuit, sanguinem ingruente . febrium rigore in pulmonibus &vicinis locis haerere; non propterea negat, aliquid sanguinis ad cor appellere.