Latin
251
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 251
Unproofread scanNot analysed yet
cur sapientulae mulieres, in abortûs periculo. quod gravidis propter diutinam à cibo abstinentiam imminet, optimum cibum in unguenti formam redactum, externo abdomini applicent. Neque est, cur Medici sese ampliùs torqueant, utrum in suffocante anginâ corpus per clysteres nutriri possit; cùm victus viâ multò commodiori administrari queat Ertè, nisi venae lacteae deferendo chylo Oinserviunt, prorsus eo modo se res habet, quo Harveus indigitat: quicquid tu, sine argumento ullo, contrà clamitas. Quoniam enim quod purgatione educitur, maximam partem serosa colluvies est, quae in arteriis potissimùm continetur, verisimile omnino est, easdem tantâ copiâ ad intestina decurrere, ut illâ depleantur. Ationi maximè absonum videtur, venas mesaraicas sanguinem è cava attrahere, ut illo nutriantur. Quidni enim chylo, quem deferunt, perinde nutriantur, ac ventriculi &intestinorum interna tunica, ut tu gratis imaginaris? Aut quorsum chylum attrahunt, tuo more loquor) si non ut inde nutriantur.