Latin
252
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 252
Unproofread scanNot analysed yet
Quae de temporibus diversis, quibus chylus ascendat, &sanguis descendat, à te dicuntur, non magis vera sunt. Quid enim si stata cibandi tempora mutentur, &vix dum absumpto priore chylo novus statim è ventriculo accesserit; nonnè descensus ille sanguinis prohibebitur? Quid, si cum cibo medicamentum aliquod leniter purgans sumatur, ut saepe fit; an non humores, &chylus per eadem vasa contrario motu ferentur? Famis sive appetitus veram causam nè attigisti quidem, vacuo enim ventriculo sensus famis oboritur; cùm tamen eodem tempore venae chylo impleantur, &in intestinis plusculum adhuc prae foribus sit. Si aliam causam à me quaeris; paucis verbis dicam. Concoctio est fermentatio, quae ab acidis promovetur: ac propterea hujusmodi omnia languentem appetitum excitant.