Latin
253
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 253
Unproofread scanNot analysed yet
Acidus ille spiritus (liceat autem ita nominare) si defecerit, ventriculus ciborum concoctiones perficere nequit; ideoque tales dejiciuntur, quales sunt ingesti. Idemque Hippocrates indicavit, ubi ait: In longis laevitatibus intestinorum, si ructus acidus fiat, qui priùs non erat, signum bonum. Aciditas haec non nisi à moderato calore excitatur, à nimio autem discutitur. Quare in pituitosis constitutionibus, intemperieque ventriculi nimis frigidâ, appetitus languet: uti etiam in febribus, aliaque ventriculi intemperie calidiore, omnino tollitur. Ita panis in loco frigido aegrè fermentatur; in furno autem nihil prorsus. Ut ad viam revertar: semper aliquantulum chyli in ventriculo remanet, qui amandato reliquo, ab innata isthac ventriculi qualitate nimium acescit, &sensum sive acrimoniam illam inducit, quam nos famem appellamus: crescitque continuò, donec ab ingesto novo cibo, acrimonia illa nimia temperetur: quemadmodum &fermento, massae farinaceae commisto, evenit. AIstionem diversorum humorum, esse alMteratorum unionem; Aristoteli quidem non concesserim. Et licèt parum chyli, cum multò sanguine commistum, faciem suam exuat, ut ampliùs non appareat; talis tamen remanet, donec in corde (ut ego existimo.