Latin
257
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 257
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa vesicula, statim à principio pulsans, verè cor est, &omnium primum existit, antequam sanguis (vel chylus potiùs) era maternus affluat. Parenchyma autem non at. nisi postea adnascitur; (idque summae utilitatis gratiâ, cum ut affectionibus nocumentisque minùs foret obnoxium; tum ne spiritus calorque ili vitalis omnino evanescerent, nullo cohibiti solidamento, sed raritate mollitieque efflati:) diu post :quam maternus sanguis affluxit. Illud autem tuae causae parum profuerit: &Harveus tibi libenter concesserit. Quod sequitur, nihilo magis subtile est. Nam ut de generatione parenchymatis cordis nihil dicam, (quae propterea statim non est vera, quia ita fert communis sententia: neque enim quod consensu omnium receptum est, &tempore fidem, authoritatemque meruit, id continuò verum est, inquit alicubi Pos. Scaliger) figmentum tuum de protrusione sanguinis in foetum per arteriarum matris systolen, nec rationi, nec experientiae consonat; ut jampridem diximus. Reliquis, quae longâ verborum serie attexuisti, idem dictum puta. QUAE memoras, nihilo rectiùs à te alibi probata sunt, quàm reliqua tua dogmata hoc tractatu confirmâsti.