Latin
258
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 258
Unproofread scanNot analysed yet
Nego, pullum ex luteo nutriri: sanguinem quippe solùm ex eo confici arbitror, unde spiritus in corde enascantur: Nutritur verò albumine, ut Aristoteles verè censuit. Nego etiam, prima pulli lineamenta ex semine ali: semen enim nihil aliud est, quàm ἀρχὴ κινητικ ἡ δρασικὴ, principium motivum &activum, non autem materia constitutiva, sive nutritionis. Verùm, quia haec ad circulationis hujus doctrinam nihil attinent, plura non addam. CAP. XVII. Confirmatur sanguinis motus &circuitus, ex apparentibus in corde; &ex iis, quae in dissectione anatomicâ patent. QUemadmodum suprà diximus, semen a(nimalium esse spiritum salineum ab ipsis deciduum, qui totius genium &naturam gerat, quique in conceptu primo nihil aliud quàm cor constituat, unde vitae functiones pendent: ita scitu perquàm jucundum est, (licet arduum nimis intellectu) aequivocas, ut vocant, generationes, &nominatim insecta omnia, vitam suam (licèt non semper) mutuari ab aliis: idque vel à plantis arescentibus, ut culices; vel è succis fermentatis, ut muscae è spiritu vini; vel è rore, ut erucae; &alia aliter.