Latin
261
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 261
Unproofread scanNot analysed yet
Hic quidem à te abigitur: subitò post tamen ad comitia attractionis à te advocatur. Nequeo intelligere, quâ facultate, quibusve fibris, ossa &cartilagines sanguinem alliciant. Tu paucis verbis negotium expedis, &suapte naturâ attrahere, ais. Quis rei tam evidenti non acquiescat? NErvum, esse praecipuam musculi partem, &auctorem matâs, haud facile, opinor, demonstraveris. Verùm haec res alterius disquisitionis est. Ad rem praesentem quod attinet, dico: motum corporis solidi, quo trahitur; &fluidi, quo pellitur; toto coelo differre: nec rationem hujus ad illius normam exigendam esse.