Latin
260
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 260
Unproofread scanNot analysed yet
Vivunt tamen, &cor suas functiones obit, quamvis obscurius: fabricat, inquam, &transmittit spiritus, licet pauciores hi sint, quàm ut manifesto pulsui efficiendo sufficiant. Hyeme quidem alimento non fruuntur, quia ociante corde, &sopitis spiritibus, nulla fit eventilatio, materiaeve dissipatio. Idque fieri posse, haud novum est, cùm majoribus quoque animalibus eodem tempore idem contingat. NOn est dubium, quin animalia ista, etiam hyeme, naturam suam servent. Quia tamen eorum corda lentè adeò pulsant, ut videantur quiescere non immeritò plantae vitam agere dicuntur. Quòd quaedam animalia hyeme absque cibo degant, non indè evenit, quia superfluum, incoctum, crudum, &vituitosum alimentum convasarunt, (non posset enim sine praesenti periculo istuc fieri, nec foeminae, quae multos annos ἄσιτοι fuere, talem cibi copiam congesserunt) sed quia cor in illis feriatur, parumque admodum vel nihil sanguinis in spiritum absumit, quorum maximè causâ victu opus est. N perfectioribus animalibus cor robustum requiritur, ad usus praedictos, non autem ad spirituum protrusionem: hi enim ignei cùm sint, suâ sponte, quâ data porta avolant, atque, unà cum sanguine, per ebullitionem efferuntur. His antehac respondimus, non semel. VEsica illa auriculae analogos dicta, vena dilatata, quae pulsum facit, reverâ cor est. Arveus existimans, sanguinem ab auriIculis &corde propelli, haec argutè satis proposuit. Nos autem aliam semitam ingressi, non minùs tuam, quàm illius sententiam deserimus. A Ercurius nocere, vel prodesse creditur, M prout infesto vel auspicato syderi conjungitur: Ita vacuum, interdum tuis rebus auxiliatur, aliquando obest.