Latin
264
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 264
Unproofread scanNot analysed yet
Quid hac in re arduum; ut dicendum fuerit, solvat qui potest? Sphingem, soluto ab Oedipo aenigmate asino avectam ferunt. Nemo sane est, vel è plebe philosophus, qui, his praecognitis, arduam tuam litem dirimere nequeat. odem jure, fibras quoque cordis, &usum Dilli à te assignatum, fustulisses. Ihil hic dictum, quod non sit à te diNeum prius. SIccine Parisane, audacter nimis facit, qui Orem aliquam à te minùs intellectam asserit? Vellem, istuc tibi nimis crebrò non contigisset. Ad rem praesentem quod attinet, ego ipsemet, qui non sum dignus Harveo praestare matellam, audebo dicere: Unum Aristotelem cordis fabricam rectiùs multò intellexisse, quàm Galenum, reliquamque Medicorum scholam; quinetiam (licèt Parisanus hic, alibique illi contumeliosissimè oppedat) plus acuti ingenii, veraeque philosophiae ostendisse, quam Parisanus in omnibus suis racomatis, quisquiliisque demonstraverit. Mitto autem muliebrem hanc supellectilem, &argumenta tua aggredior; visurus, quantum prae philosophorum coryphaeo sapias. Quomodo quae sumus, &c.