Latin
265
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 265
Unproofread scanNot analysed yet
Cor propriè dictum, (de parenchymate enim non loquor ex Aristotelis &Peripateticorum sententiâ, non fit ex sanguine, sed è semine: &in ovo sanguis in illo primùm conspicitur, quia vitellus (qui sanguinis duntaxat est rudimentum) ibidem ulteriore colore tingitur. Idque diu antequam vestigium cerebri aut hepatis appareat. Ast in notioribus, &c. In aequivocis generationibus, ut diximus, spiritus ille semine us, qui cor constituit, aliunde suppeditatur. Idque intellectu, opinor, facilius est, quàm vitello analogon quid somniare, unde hepar primùm, &postea cor fabricentur. Cedo enim: cur vitellus ovi subventanei (quae certè res est hepati conficiendo aptior, quàm tu ullam alibi in universa natura inveneris) à debito incubatu hepar non gignit; unde sanguis temperatior gignatur, qui postea, adancto calore, cor producat? Aut potiùs, unde calor iste ante natum cor; cùm hoc sit principium caloris nativi? Quorsum etiam hepar ab initio requiritur? Foetus enim, pro tuo arbitratu, necdum sanguinem ex chylo facit, sed accipit ex vitello, in ovo; in viviparis, ab utero.