Latin
267
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 267
Unproofread scanNot analysed yet
Non nutritur membrum animalis, inquit Avicenna in quo non est sustentatio vitae cum calore naturali. Cum ergo ita sit, (addit) necesse est ut creetur membrum à quo procedat calor naturalis, &spiritus vitalis, ante creationem nutrientis ipsum. Ad haec, si cor in sese mistas habet partes, &c. Pessime cordis parenchyma, cum semineo ejus principio confundis: quod etiam erroris hujus tui ferè unicum fundamentum est. Quin supra ex Harvei observationibus, &c. Vesicula illa saliens, est cor: quod primis statim diebus, &toto gestationis sive incubatûs tempore palpitat. Quare praecipuum argumentum à te omissum est. Nec magis rectè haec à te in exercitationibus tuis De subtilit. explicata sunt. Interim, priusquàm sanguine nutriantur, sanguinisque rubor aliquis inibi appareat, duae minimae bullulae sub obtutum cadunt, neutra tamen rubore praedita, &tunc simul cordis motus, nec non aortae visitur, sed adeò curus &parvus, ut dubius tibi videaris, an moveantur, necne, idque eò magis, quoniam aliquid album (quod cor) absque parenchymate &sanguine extare, vivere, moveri, &agere, ex visu tunc, &postea, fateri cogeris, &c. Quis non miretur, Parisanum subtilem virum, in eadem pericope tam dissentanea loqui: &proprio ore causam suam jugulare? Enimverò, quae hîc attexuit, tam clarè nobiscum faciunt; ut meliùs vix potuerit, etiamsi defendendo Aristoteli operam suam locasset. Si enim cor pulsat, ante natum parenchyma; cur illud in foetu quiescere, toties ab illo assertum? Si alba illa vesicula, ante factum sanguinem, cor est; quorsum hepar praerequiritur, ut ex hujus calidiore sanguine cor nascatur? Reliqua similiter ab eodem telo percussa, operam nobis ulteriorem non facessent.