Latin
268
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 268
Unproofread scanNot analysed yet
Actaeonem comedant sui canes. Quod ultimò ais: Pisces venâ cavâ destitui, quia dextro cordis ventriculo carent: falsa simul res, &ratio est. Iis enim vena cava immediatè ad sinistrum ventriculum pertingit; quia dexter ventriculus, ob pulmonum carentiam, desideratur. )Ationes tuae nec sensatae sunt, ut loqueris; Nneque probè à te subductae. Harveus de jam nato animali loquitur: tu autem ad embryonem confugisti. In illo certè, secundùm tua dogmata, rationem nullam hujus discriminis reperire potuisti: neque etiam in embryone verisimilem aliquam commemoras. Vena arterialis enim non accipit spiritus à matre, ut arbitraris: &arteria venalis, utcunque unâ sui parte venae cavae adhaereat, alterâ tamen cordi adnascitur: debuit ergo hujus, si non propriâ, facultate pulsare. Haec verò nostram sententiam planè confirmant; pulsum scil. fieri à sanguinis impulsu: qui cùm nullus è corde in arteriam venosam feratur. sed sanguis leniter in hanc per pulmones transudet; fit, ut nullus pulsus in eadem conspiciatur.