Latin
274
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 274
Unproofread scanNot analysed yet
Eritò, quaerit Harveus; cur vena arteriMAalis tanto orificio in cor patescat; si non multo plus sanguinis deferat, quàm alendis pul monibus sit necessarium: Enimverò, (ut observarunt a Columbus &b Arantius) vena arteriosa vas est tam amplum, ut duos digitos in adulto corpore facile admittat: &dici possit facta esse propter solum pulmonem? Certè, pro magnitudine vasis, tantum illi afflueret languinis, quantum fere toti corpori. Parisanus autem scitè respondet: Venam anterialem amplum habere orificium, quia pulsanti &evomenti magno cordis dextro ventriculo coniuncta est. Quasi verò vasa non possint angustis orificiis in amplas cavitates aperiri, modo parùm indè eliciendum fuerit! Aliàs, quidi pariter venae gastricae &mesaraicae amplis orificiis in ventriculum &intestina hiant? PEnsitatis hactenus inter se rationibus, concludere tandem licet: Circulationem sanguinis esse verissimam: &Harveo à posteris immortales gratias deberi, quòd iis tam subtile inventum communicaverit, idemque, firmissimis undiquaque quaesitis rationibus, ratum fecerit: humaniter verò ignoscendum esse, si alicubi, ut in re tenebrosa fieri assolet, cespitaverit: &quae ipsemet, κατὰ δώτερον πλοῦν facilè correcturus sit: Parisano autem grates etiam debitas esse, vel eo nomine, quòd commento ab Mimo mutuato, reliquisque infirmis argumentis, veritatem eandem magis confirmaverit.