Latin
275
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 275
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Parisani caput ultimum. QUxit nos Harveus per ampla &amoena naturae spatia: variorumque animalium diversas fabricas, mirabili ingenio ac industriâ, detexit. Eo fine omnia, ut summi exemplaris, hominis, inquam, oeconomiam explicans, principis ejusdem partis, cordis fabricam expanderet. Parisanus autem unius lienis paludi immersus, &accuratiora illa minorum animalium scrutinia aspernatus, quasi nihil luminis aliunde affulgere possit, foli homini operam omnem impendit. Quàm dextrè uerò &feliciter eam hactenus collocaverit; jam suprà vidimus. Reliquum est. ut nodis ejus, quos difficillimos esse ait, totidem cuneos paremus. Et licèt vix quidquam excogitari possit, quod in omni rationum conflictu subsistat; arbitror tamen, cuncta ab eo allata, solutu adeò facilia esse, ut ense nullo opus habeant; sed, praemissis ritè intellectis, maximam partem suâ sponte dissiliant. Nodi primi &secundi solutio. Xpectabam novos scrupulos: at tu emeEritos duntaxat, &jampridem fugatos milites noviter in aciem produxisti. Venarum, reliquarumque partium attractio, quam memoras, imaginaria est. Quicquid enim sanguinis affluit, id cordis operâ peragitur, quod etiam ab initio praestò est. Reliqua etiam antehac discussimus.