Latin
278
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 278
Unproofread scanNot analysed yet
Harveus supra docuit, ligatâ vena, protrusoque ultra valvulam sanguine, partem illam plurimùm intumescere; quia sanguis ille trans valvulam retrogradi nequit. Quod ibi ligatura, hic, in varicibus, facit sanguinis alicujus crassioris obstructio. Tales varicum nodi, nullum circulationi nodum inducunt; quae tunc alibi locorum celebratur. Solut. 11. Iste nodus jam solutus est. Nolumus enim, sanguinem per varicosam venam circulari: redit tunc temporis per vicina vasa. Eademque ratio est, quae in venis ligatis. Solut. 12. Dato quidem, chylum per venas mesaraicas ascendere: dicimus, totas illas venas simul chylo non impleri; sed partem aliquam ingressam, cum praeterlabente ex arteriis sanguine sursum ferri: idque toties fieri, donec, quicquid illic chyli aderat, absumptum fuerit: Chylum autem unà cum sanguine cor adire, adeo non absurdum est, ut maximè necessarium arbitremur; idque ob causas antes à nobis commemoratas. Solut. 13. Non fiunt, nè Harvei quidem arbitratu, tam repentini sanguinis circuitus: nostro autem, multò rariores. Utcunque, obstructione alicunde factâ, haud mirum si tumores oboriantur.